monumenta.ch > Ambrosius > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 6, 27
Est igitur utilitas alia corporalis, alia pietatis, sicut divisit Apostolus: Corporalis enim exercitatio ad modicum, inquit, utilis est: pietas autem ad omnia utilis est . Quid autem tam honestum, quam integritas? Quid tam decorum, quam immaculatum servare corpus, et inviolatum atque intaminatum pudorem? Quid etiam tam decorum, quam ut vidua uxor defuncto coniugi fidem servet? Quid etiam hoc utilius, quo regnum coeleste acquiritur? Sunt enim qui se castraverunt propter regnum coelorum .